Caroline Charrière
Mon Secret
PDF
vista
Consigliare
consigliare questo articolo
Caroline Charrière
Mon Secret
- Formazione Ensemble
- Edizione partitura corale per scaricare
-
Difficoltà
- Compositore Caroline Charrière
- Casa Editrice Editions Bim
- Numero d'ordine BIM-V112-DL
IVA inclusa,
Escluse le spese di spedizione
Descrizione:
Texte latin (chanté)
Augustin: Quid agis, homuncio? quid somnias? quid expectas? miseriarum ne tuarum sic prorsus oblitus es? An non te mortalem esse meministi?
François: Memini ...
Aug.: cum sit profecto verissimum ad contemnendas vite huius illecebras componendumque inter tot mundi procellas animum nichil efficacius reperiri quam memoriam proprie miserie et editationem mortis assiduam.
Fr: Dic ingenue quicquid est, quod me transversum agat.
Aug: Rerum temporalium appetitus.
Fr: Ego ne ab avaritie labe non immunis sum.
Aug: Ne ab ambitione quidem. Cum adhuc adolescentulum te nulla cupiditas, nulla prorsus tangebat ambitio, cum cuiusdam magni futuri viri specimen preferebas. Nunc mutatis moribus, infelix... Duabus adhuc adamantinis dextra levaque premeris cathenis, que nec de morte neque de vita sinunt cogitare.
Fr: Quenam sunt quas memoras cathene?
Aug: Amor et gloria.
Fr: Si infamem turpemque mulierem ardeo, insanissimus ardor est; si rarum aliquod spécimen virtutis allicit inque illud amandum venerandumque multus sum, quid putas? quantulumcunque conspicis, per illam esse...
Aug: O quantum in virum evadere poteras, nisi illa te forme blanditiis retraxisset! Quod es, igitur, nature bonitas dedit; quod esse poteras illa preripuit, imo tu potius abstulisti. Ista enim innocens est. Cogita quam multa propter illam nulla utilitate perpessus es. Cogita quotiens elusus, quotiens contemptus, quotiens neglectus sis. Cogita quot blanditias in ventum effuderis, quot lamenta, quot lacrimas. Cogita quantum tu fame illius addideris, quantum vite tue illa subtraxerit... Cogita quantum per illam ab amore Dei elongatus in quantas miserias corruisti... Restat ultimum malum quod in te curare nunc aggrediar. Gloriam hominum et immortalitatem nominis plus debito cupis.
Fr.: Eam enim, quam hic sperare licet, gloriam hic quoque manenti querendam esse persuadeo ipse michi; illa maiore in celo fruendum erit, quo qui pervenerit, hanc terrenam ne cogitare quidem velit. Itaque istum esse ordinem, ut mortalium rerum inter mortales prima sit cura; transitoriis eterna succedant...
Agosto: Sed sic eat...
Fr.: ...non ignarus, ut paulo ante dicebas, multo michi futurum esse securius studium hoc unum sectari et, deviis pretermissis, rectum callem salutis apprehendere. Sed desiderium frenare non valeo.
Aug.: supplexque Deum...
Fr.: ... non valeo.

Come funziona il download:
1 Ordinare l'articolo di download
Ordini l'articolo di download desiderato nel nostro negozio online.
2 Ricevere la conferma dell'ordine con il link di download
Subito dopo aver completato l'ordine, Le invieremo una conferma via e-mail con tutti gli articoli ordinati. Troverà il link di download direttamente accanto all'articolo. Controlli anche la cartella spam se necessario.
I clienti hanno valutato questo prodotto:
Spartiti dal 1969
Dal 1969, oltre 500.000 clienti si fidano di noi. Con un'enorme selezione di oltre 1.000.000 di spartiti, siamo uno dei più grandi fornitori in Europa. Grazie al nostro grande magazzino possiamo spesso spedire gli spartiti entro 24 ore. Qualsiasi spartito stiate cercando: siete nel posto giusto!
La vostra Stefanie Reichert
Responsabile del servizio clienti